# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 362.44.324-346

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 362.44.324 to 362.44.346. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/362.44.324
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/362.44.324

Audite ergo Evangelium secundum Joannem. Dominus loquilur: Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit et credit ei qui niisit me, habet vitam æternam; et in judicium non venit, sed transitum fecit a morte in vitam. Amen, amen dico vobis, quia venit horat et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso; et potestatem dedit ei et judicium fucere, qnia filius hominis est. Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes qui in monumento sunt, audient vocem ejus: et proce. dent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitte; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. v, 21- 29). Arbitror quidem multos intelligere ab ipso Domino in hoc loco utramque rcsurreclioncm, et secundum spiritum per fidem, et secundum carnem, per illam notissimam tuam dislincte aperteque declaratam. Tamen hæc cadem verba diligenter consideremus, III omnibus audientibus manifestum sit. Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me, habet vitam æternam; et in judicium non venit, sed transitum fecit a morte in vitam. Secundum spiritum resurrectio est, quæ fil modo per fidem. Sed ne ita proposita videretur, quasi adhuc longe futura sil; quanquam non dixerit, Transiturus est a morte in vilam; sed, transitum fecit a morte in vitam: tamen ne verbo præteriti temporis fignraie usus videretur, sicut est, Foderunt manus meas et pedes (Psat. XXI, 17), qnod adhuc futurum prænuntiabatur; sequitur, et hoc ipsum planius explicat: Amen, amen dico vobis, inquit, quia venit hora et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierinl, vivent. Quod supra dixit, Transiit a morte in vitam;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
