# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 362.44.418-444

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 362.44.418 to 362.44.444. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/362.44.418
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/362.44.418

CAPUT XXVI. — 28. Vita similis Angelorum erit, carens operibus corruptionis et indigentiœ. Sabbatum perpetuum. Misericordiæ opera curibi nulla erunt. Dices, Quomodo vivunt Angeli? Sufficit tibi scire hoc, quod non corruptibiliter vivunt. Facilius enim tibi potest dici quid ibi non erit, quam quid ibi crit. Possum enim et cgo, fratres mei, breviter vobis percurrere quædam quæ ibi non erunt: et hoc propterea possum, quia ista experti sumus, ct novimus ea quæ ibi non erunt. Quid autem ibi erit nondum sumus experti. Per fidem enim ambulamus, nondum per speciem: quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. v, G ei 7). Quid ergo ibi non erit? Ducere uxotem, ut filii propagentur; quia non est ibi mors: non ibi erit crescere, quia nec senescere: non erit refectio, quia nec defectio: non ibi erunt negotia, quia nee indigentia; nec ipsa laudabilia opera hominum innocentium, quæ cogit operari egestas et necessitas hujus viUc. Non enim dico tantummodO non ibi futura.opera latronum aut feneratorum, sed ipsa quae innocentes homines operantur propter indigentiam sublevandarum humanarum necessitatum, non ibi erunt. CAPUT XXVII. — Sabbatum erit perpetuum, quod a Judæis cclebratur temporaliter, a nobis autem in æternum intelligitur. Quies erit ineffabilis, quae explicari non potest; sed, ut dixi, utcumque explicatur, cum dicuntur quæ ibi non erunt. Ad illam quietem tendimus, ad illam spiritualiter regeneramur. Sicut enim ad labores carnaliter nascimur, ita ad quietem spiritualiter renascimur: clamante illo, Vetti e ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI, 28). Hic pascit, ibi perficit: hic promittit, ibi reddit: hic significat, ibi exprimit. Cum autem in illa beatitudine et spiritu et corpore perfecti salvique fuerimus, ista negotia non erunt; nec illa ibi erunt, quæ hic laudantur in bonis operihus Christianorum.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
