Latin
362.44.445 to 362.44.472
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 362.44.445-472
Unproofread scanNot analysed yet
Quis enim non laudatur christianus porrigendo panem esurienti potumque sitienti, vesticudo nudum, suscipicndo pcregrinum, pacando litigiosum, visitando aegrotum, scpelicndo mortuum, consolando lugentem? Magna opera, plena misericordix, plena laudis et gratix. Sed nec ipsa ibi erunt: quia opera misericordiæ necessitas miserire comparavit. Quem pascis, ubi nemo esurit? Cui poturn das, ubi nemo sitit? An vestiturus es nudum, ubi omnes ipsa immortalitate vestiti sunt? Audisti paulo ante tunicas sanctorum, loquenle Apostolo, Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem. Ubi induere sonat, indumentum indicat. Hoc indumentum Adam perdidit, ut pelles accipcret. An peregrinum suscepturus es, ubi omnes in patria sua vivunt? Ægrotos visitabis, ubi omnes eadem incorruptionis firmitate vigcbunt '? Mortuum sepulturus, ubi semper vivunt? Litigantes concordaturus, ubi omnia in pace sunt? Tristes consolaturus, ubi omnes in æternum gaudebunt? Quia ergo cessabunt simul miseriæ, cessabunt hæc opera misericordiæ. CAPUT XXVIII. —29. Quas erit beatorum atrio post resurrectionem. Amen et Alleluia erit tota actio nostra sine tædio. Quid ergo ibi agetur? Nonne jam dixi, facHIus me dicere quid ibi non erit, quam quid ibi erit? illud scio, fratres, quod non sumus dormitaluri vacando, quia et ipse somnus subsidium defectionis datus est animae. Quippe intentionem perpetuam mortales sensus agitantem non ferret fragile corpus, nisi sensibus consopitis ad eamdem agitationem ferendam rcpararctur ipsa fragilitas; et quemadmodum ex morte innovatio futura est, sic nunc ex sommo vigilalio fieret. Ibi ergo non erit. Ubi enim non est mors, nec imago mortis erit. Nec tamen cuiquam subrepat timor tædiorum, cum ei dicitur quod semper vigilabil, ct non aget aliquid. Possum dicere, ct quomodo quidem futurum sit, non possum dicere, quia nec videre adhuc possum: tamen aliquid non impudenter dico, quia de Scripturis dico, qu:c ibi erit actio nostra.