Latin
362.44.49 to 362.44.65
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 362.44.49-65
Unproofread scanNot analysed yet
Jam enim coelestis homo resurrexit, et ascendit in coelum: cui per fidem nunc incorporamur, ut sit ipse caput nostrum; membra autem ordine suo sequantur caput suum, et quod præmonstratum est in capite, tempore suo demonstretur in membris: modo autem hoc fide portemus, ut ad ipsam rem cl speciem suo tempore veniamus. Sic euim alio loco dicit: Si autem resurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram (Coloss. III, i et 2). Sicut ergo cum in nobismetipsis nondum surreximus, sicut Christus in corpore, per fidem tamen cum Chrislo resurrexisse nos dicimur: ita imaginem coelestis bominis, id cst, qui jam in caelis est, fide interim pOrlarc nos jubet. Christus quomodo homo de caio coelestis. Si quis autem quærit cur hominem secundum non in Ctelo dixerit, sed de coelo, cum et ipse Dominus de terra corpus acceperit, quia utique Maria ex Adam et Eva erat progenita; intelligat terrenum hominem secundum terrenam concupiscentiam dictum: et quoniam affectus ille terrenus est, quo per concubitum maris et feminæ nascuntur homines, trahentes etiam ex parentibus originale pecralum; corpus autem Domini nullo tali affectu ex utero virginali creatum est, quamvis de terra Christus assumpserit carnem, quod iulelligilur Spiritus sanctus significare, dicens, Veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12 ); non tamen terrenus, sed caelestis homo, el de coelo dicitur. Si enim suis hoc fidelibus per graHam præstitit, ut recte dicat Apostolus, Nostra enim conversaiio in cæ/is est (Philipp. m, 20): quanto magis ipse caelestis homo, et de cælo dicendus est, in quo nullum unquam peccatum fuit? Propter peccatum cnim dictum est homini, Terra est et in terram ibis (Gell. III, 19). De coelo ergo cælestis homo ille rectissime dicitur, cujus conversatio de cælo nunquam recessit: quamvis Dei Filius etiam hominis lilius factus de terra corpus assumpserit, id est, formam servi.