# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 362.44.492-520

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 362.44.492 to 362.44.520. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/362.44.492
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/362.44.492

quia dicent, Amen. CAPUT XXIX. — 30. Requies et recubitus beatorum in contemplatione ac laude veritatis. Hæc igitur vita sanctorum etiam corpora eorum commutata in caelestem et angelicum statum sic implebit, atque immortaliter vegetabit, ut ab illa beatissima contemplatione et laude veritatis, nulla corruptio necessitatis avertat aut avocet. Ita illis cibus crit ipsa vcritas: ipsa autem requies tanquam recubitus. Qnod euim dictum est,quia recumbentes epulabuntur, sicut dicit Dominus, Quia multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno Patris mei (Matth. VIII, 11): hoc significatum est, quoniam magna requie pascentur cibo veritatis. Talis enim cibus reficit, et non deficit; implet et integer est: tu consummaris, ipse non consumitur. Talis est ille cibus, non qualis iste, qui deficit ut rcliciat. et ne vitam finiat qui cum accipit, ipse finitur. Recubitus ergo ille, sempiterna requies erit: epulæ illæ, veritas incommutabilis erit: epulatio illa, vita æterna erit, id est, ipsa cognilio. Quia hæc est, inquit, vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XII, 5). CAPUT XXX. — 31. Vita delectabiliter summeque vacantium in visione Dei. Precatio post concionem. Nam quia illa vita in contemplatione veritatis non solum ineffabiliter, sed quia et delectabiliter permanebit, multis locis Scriptura testatur, qux omnia commemorare non possumus. lude est illud: Qui diligit me, mandata mea custodit; et ego diligam eum; et ostendam me ipsum illi (Joan. xiv, 21). Tanquam enim fruclus et merces ab eo quaereretur, quia mandata ejus custodiuntur: Ostendam, inquit, me ipsum illi; perfectam beatitudinem ponens, ut cognoscatur sicuti est. Inde est et illud: Dilectissimi, filii Dei sumus, sed nondum apparuit quid crimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei crimus; quia videbimus eum sicuti eat (I Joan.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
