# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 362.44.521-545

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 362.44.521 to 362.44.545. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/362.44.521
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/362.44.521

m, 2). Ideo et Apostolus Paulus, Tunc, inquit, facie ad fatiem (I Cor. XIII, 12): quia etiam dixit alio loco, In eamdem imaginem transformamur a gloria in gloriam, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III. 18). Et in Psalsuis dicit, Vacate, et videte quia ego sum Dominus (Psal. XLV, 11). Tunc ergo optime videbitur, quando summe vacabitur. Quando autem summe vacabitur, nisi cum transierint tempora laboriosa, tempora necessitatum, quibus modo obstricti sumus, quamdiu terra parit homini peccatori spinas et tribulos, ut in sudore vullus sui manducet panem suum? Temporibus er,o terreni hominis omni ex parte transactis, et die cœlestis hominis omni ex parte perfecto, summe vide- Limus; qnia summe vacabimus. Finita enim corruptione et indigentia in resurrectione fidelium, non erit propter quod laboretur. Quasi enim diceretur, Recumbiie et manducate; ila dictum est, Vacate et videle. Vacabimus ergo et videbimus Deum sicuti est; et videntes laudabimus Deum. Et hæc erit vita sanctorum, h.cc actio quietorum, quia sine delectu laudabimus. Non uno die laudabimus: sed sicut dies ille non habel terminum temporis, ita laus nostra non habebit terminum cessationis; et ideo in sæcula sæculorum laudabimus. Audi etiam hoc Scripturam dicentem Dco, quod nos desideramus: Beati qui habitant in domo tua; in sœcula sœculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Conversi ad Dominum, ipsum deprecemur pro nobis et pro omni plobe sua astante nobiscum in atriis domus suæ: quam custodire protegereque dignetur; pcr Jesum Christum filium ejus Dominum nostrum, qui cum eo vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
