# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 362.44.66-92

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 362.44.66 to 362.44.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/362.44.66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/362.44.66

Non euim asicndit, nisi qui descendit. Quia etsi cæleri, quibuscumque donaverit ascendunt, vel pot ius ojus gratia levantur in cælum, etiam sic ipse ascendit, quia corpus ejus fiunt; ct secundum hoc unus ascendit: quoniam sacramentum magnum in Christo et Ecclesia exponit Apostolus, quo scriptum est, Et erunt duo in carnem unam ( Ephes. v, 51). Unde eliam dicitur, Igitur non jam duo, sed una caro (Matth. XIX. 6). Quapropter nemo ascendit in cutum, nisi qui de cœlo descendit, Filius hominis, qui est in cæ/o (Juan. III, 15). Propter hoc enim addidit, qui cst in cælo, ne quisquam ejus conversationem de coelo recessisse arbitraretur, cum per terrenum corpus in terra hominibus appareret. Ergo sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de cælo est, interim lide, per quam etiam cum illo resurreximus; ut ei sursum cor Iubeamus, ubi Christus est in dextera Dei sedens; et idco quæ sursum sunt quæramus, atque sapiamus, non quæ super It,,ram. CAPUT XV. - 17. Hoc nobis resurrectione præstandum, quod in Christo præcessit. Caro sanguis pro corruptione. Sed quia de resurrectione corporis agebat; nam ita proposuerat: Sed dicit aliquis, Quomodo resurgunt mortui ( I Cor. xv, 55 )? quo autem corpore veniunt? ct propterea dixcrat, Primus homo de terra terrenus, secundus homo, de cæ/o. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis cæ/estis, tales et cœtestes: ut hoc speremus in nostro corpore futurum, quod in Christi corpore præcessit; atque hoc quanquam nondum reipsa percepimus, interim fide tcneamus. Ideo subjunxerat, Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de cæ/o est. Ne ad talia nos resurrecturos crederemus, qualia secundum primum hominem corruptibiliter agebamus, subjecit statim: Hoc autem dico., fratres, quia caro et sanguis regnum Dei hæreditate possidere non possunt.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
