# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 362.44.93-112

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 362.44.93 to 362.44.112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/362.44.93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/362.44.93

Atque ostendere volens quid dixcritcarnemct sanguinem, quia non ipsam speciem corporis, sed corruptionem significat nomine carnis et sanguinis, quæ corruptio tunc non erit. Corpus enim sine corruptione, non proprie dicitur caro et sanguis, sed corpus. Si enim caro est, corruptibilis atque mortalis cst: si autem jam non moritur, jam non corruptibilis; cl ideo sine corruplionc manente specie, non jam caro, sed corpus dicitur: ct si dicitur caro, non jam proprie dicitur, sed propter quamdam speciei similitudinem. Sicut possumus forte propter eamdem similitudinem, etam Angelorum carnem dicere, cum sicut homines apparuerunt hominibus; cam essent corpus, non caro: quia corruptionis indigentia non inerat. Quia ergo possumus secundum similitudincm carnem appellare etiam corpus quod jam non currumpitur, secutus sollicilus Apostolus exponere voluit quid dixeril carnem et sanguinem; quia seculIdum corruptioncm hoc dixit, non secundum speciem: et subjecit statim, Neque corruptio incorruptionem hæreditate possidebit: tanquam diceret, Quod dixi, Caro et sanguis regnum Dei non possidebit; hoe dixi, quoniam corruptio incorruptionem non possidebit. iS Quomodo in caelo erit corpus nostrum, si non erit ibi corruptio. Carnis non erunt eadem opera posl resurrectionem. Judæorum ct Sudducæorum error de resurrectione. Resurrectio ad vitam Angelorum. Et ne quisquam diceret, Si ergo incorruptio a corruptione non potest possideri, quomodo ibi erit corpus nostrum? audite quod seqnitur. Quasi euim diceretur Apostolo, Quid est ergo quod dicis? frustrane credidimus carnis resurrectionem? Si caro cL sanguis regnum Dei non possidebit, frustra credidimus resurrexisse Dominum nostrum a mortuis in corpore in quo natus et crucifixus est, in eo ascendisse in cœlum coram oculis discipulorum suorum, de quo coelo ad te clamavit, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Occurrit hoc Paulo sancto ct beato apostolo I et pia charitate parturienti filios suos in Christo per Evangelium genitos (/ Cor.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
