# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 363.2.51-75

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 363.2.51 to 363.2.75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/363.2.51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/363.2.51

XVIII, 3). Non enim credunt dimitti sibi posse qUit! fecerunt: et ca desperatione gravius altiusque mcrguntur. Sed, Dextera tua, Domine, glorificata eat in virtute; dextera manus tua, Domille, confregit inimicos; et multitudine majeslatis tuœ, Domine, contrivisti adversarios. Misisti quippe iram tuam, et comedit eos tanquam. stipulam. Timuimus enim te nascentem (a), et credidimus in te, et omnia delicta nostra consumpta sunt. Nam quare per spiritum irœ Domini divisa est aqua, et gelaverunt lanquam murus aquæ, gelaverunt fluctus tu medio mari; cum in ista divisione aquæ, gclantibns fluctibus, via patuerit populo liberato? Cur ergo non potius per spiritum misericordius Domini divisa est aqua; nisi quia terror iræ Dei, quam contemnit ille peccator, qui venit ad profundum malorum, ipse compellit ad Baptismum, ut per aquam non præfocantem, scd transeuntes per viam liberemur? Dixit inimicus, Persequar, ct comprehendam; partibor spolia, et replebo animam meam; interficiam gladio,neo, dominabitur manus mea. Nequc intelligit inimicus vim dominici Sacramenti, quæ est in Baptismo salutari, cis qui credunt et sperant in eum: et adhuc putat etiam dominari baptizatis posse peccata, quoniam carnis fragilitate tentantur, nesciens ubi, et quando, et quomodo perficiatur plena totius hominis renovatio, quae in Baptismo inchoatur, ct præsignatur, et spe certissima jam tenetur. Tunc enim et mortale hoc induet immortalitatem, et evacuato penilus omni principatu et potestate, erit Deus omnia in omnibus (1 Cor. xv, 53, 54, 24, 28). Nunc autcm, quamdiu corpus, quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. ix, 15), dicit inimicus, Persequar, et comprehendam. Sed misisti spiritum tuum, et operuit eos mare. Modo non dicitur spiritus iræ Dei, quando mare operuit inimicos: et paulo ante dictum est, per spiritum irœ tuœ divisa est aqua; cum par hoc potius transiens Dei populus Iibcratus sit. Sed nimirum videtur Ocus non irasci, cui sunl impunita peccata, et magis ingravescit.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
