Latin
363.2.76 to 363.2.97
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 363.2.76-97
Unproofread scanNot analysed yet
Unde plumbo comparatus in profunda descendit, tanto magis, quanto magis videt eos qui per fidem justificati sunt, et pro spe futura vitæ præsentia mala tulerant, in laboribus vivere, in quibus cos perferendis conlirmat Spiritus Dei. Misit ergo Deus Spiritum suum ad consolandos et exercendos in laboribus justos; et operuit mare impios, non solum putantes nihil interesse inter se et illos; sed potius æstimantes illis esse iratum Deum, qui tantis tribulationibus affligerentur, sibi autem propitium, qui tantis prosperitatibus lætarentur. Ita descenderunt tanquam plumbum in aquam validissimam. Quis similis tibi in diis, Domine? quis similis tibi? gloriosus in sanctis, qui non gloriantur in se: mirabilis in majestatibus, qui facis prodigia. Hæc enim quæ tunc facta sunt, futurum aliquid prænuntiabant, quoniam figurae nostrae fuerunt. Exter disti dexteram tuam, transvoravit eoa terra. Nullum certe Ægyptiorum illo tempore terræ hiatus absorbuit; aqua cooperti sunt, in mari perierunt. Quid est ergo, Extendisti dexteram tuam, transvoravit eos Urra? An recte intelligimus dexteram Dei eum de quo Isaias dicit, Et brachium Domini CHri revelatum eat (Isai. LIII, i)? Ipse est enim unicus Filius, cui non pepercil Pater, sed pro omnibus nobis tradidit illum (Rom. VIII, 32). Atquo ita in cruce extendit manum suam dexteram, et transvoravit impios terra, cum se viclores, et illum contemptibilem put; ihant. Terra enim tradita eat in manus impii, et faciem judicium ejus operuit (Job IX, 24), id est, divinitatem cjus. Ila gubernavit Dominus populum suum, tanquam illo ligno portatum, ubi terra, id est, caro Domini extenta impios transvoravit. Neque enim navi transivit populus mare, ut gubernasti proprie diceretur. Sed gubernasti justitia tua populum tuum, non præsumentem de justitia sua, scd ex fide viventem sub gratia tua: populum tuum hunc, quem liberasti.