Latin
4.132 to 4.163
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 4.132-163
Unproofread scanNot analysed yet
et tu dicis æqualem Patri? Accipio quod dicis: sed utrumque accipio, quia utrumque lcgo. Quare tu unum accipis, et unum non vis? Nam mecum utrumque legisti. Ecce Pater major me est; accipio, non a te, sed ab Evangelio: et tu esse Filium æqualem Ico Patri, accipe ab Apostolo. Conjunge utrumque, utrumque concordet: quia qui locutus est per Joannem in Evangelio, ipse locutus est per Paulum in Epistola. Non potest tpse secum discordare: sed tu concordiam Scripturarum non vis intelligere, cum amas ipse litigare. Sed ex Evangelio, inquit, probo: Pater major me cst. Et ego ex Evangelio probo: Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 50). Quomodo utrumque verum cst? Quomodo nos docet Apostolus, Ego et Pater unum sumus? Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo. Audi, Pater major me est: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Ecce ego ostendo quare major est: tu ostende in quo æqualis non est. Utrumque enim legimus. Minor est Patre, in quantum filius hominis est: aequalis Patri, in quantum Filius Dei; quia Dcus erat Verbum. Mediator, Deus et homo: Deus aequalis Patri, homo minor Palrc. Est ergo ct aequalis et minor: æqualis in forma Dei, minor in forma servi. Tu ergo dic, unde xqualis et minor? Numquid alia parte æqualis, et alia parte minor? Ecce excepta susceptione carnis, ostende mihi æqualem et minorem. Unde demonstraturus es, volo videre. CAPUT VI. —7. Filius Dei ante incarnationem nullo modo minor Patre. Attendite impietatem stolidam carnem sapere, quomodo scriptum est: Sapere secundum carnem, mors eit (Rom. VIII, 6). Hic siste. Sequestro adhuc, et nondum loquor de incarnatione Domini nostri Jesu Christi unici Filii Dei: sed tanquam nondum factum sit quod jam factum est, attendo tecum, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum;