# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 4.164-183

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 4.164 to 4.183. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/4.164
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/4.164

hoc erat in principio apud Deum. Attendo tecuin, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aqualis Deo. Ibi mihi ostende et majorem ct minorem. Quid dicturus es? Divisurus es Dcum per qualitates, id cst, per quasdam aficctioncs corporales vel animalcs, in quibus aliud atque aliud esse scutimus? Naturaliter dicere quidem possum: scd utrum sic ct vos intelligatis, Deus vidcrit. Ergo, ut diccre coeperam, ante susceptionem carnis, antequam Verbum caro fieret et habitarct in nobis, ostende minorem, ostende æqualem. Numquid aliud ct aliud Deus, nt ex alia parte sit minor illo Filius, et ex alia parte illi æqualis? Veluti si dicamus, Corpora sunt quædam; potes mihi dicere, Æquale est in longitudine, sed minus est in robore. Plerumque enim duo corpora talia occurrunt, ut statura longitudinis aequalia sint, robore autem unum sit minus, alterum majus. Ergo talia quasi corpora cogitaturi sumus Deum et Filium ejus? cogitaturi sumus cum qui tolus in Maria fuit, totus apud Patrem, totus in carne, totus super Angelos? Avertat Deus istas cogitationes a cordibus Christianorum. Item forte ita cogitabis, ut dicas: Et robore et longitudine aequales, sed colore dispares suut. Ubi color, nisi in corporalibus? Ibi autem lux sapientiae. Ostende mihi colorem justitiæ. Si ista co. lorem non habent, tu illa de Deo non diceres, si pudoris colorem haberes.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
