# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 4.20-46

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 4.20 to 4.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/4.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/4.20

Si cibus apponeretur ori vestro, partem cibi alius illam acci. peret, alius istam: ad omnes tamen perveniret unus cibus; sed non ad omnes totus cibus. Sic quasi qnidam cibus et potus verborum nunc apponitur auribus vestris; et tamen totum ad omnes pervenit. An forte cum loquor, alias sibi tollit unam syllabam, alius alteram? aut alius unum verbum, alius alterum verbum? Si ita est, tot verba dicturus sum, quot homines video, ut ad omnes perveniant vel verba singula. Et facite quidem plura dico, quam hic sunt homines: sed omnia ad omnes perveniunt. Verbum ergo hominis non dividitur per syllabas, ut omnes audiant; et Verbum Dei per frusta conciditur, ut ubique sit? Numquid hæc, fratres, sonautia atque transeuntia verba illi incommutabiliter permanenti Verbo ulla ex parte comparanda arbitramur? aut ego quia haec dixi, comparavi? Sed quoquo modo insinuare vobis volui, ut Deus quod exhibet in corporalibus rebus, valeat vobis ad credenda ea, quae nondum videtis de spiritualibus verbis. Sed jam ad meliora transeamus. Nam verba sonant, et abeunt. De spiritualibus cogitationibus (a) justitiam cogitate. Cogitans justitiam constitutus in istis partibus occidentalibus % cogitans justitiam constitutus in oriente, unde fit ut ille totam justitiam cogitet, et ille totam? et ille lolam videat, et ille totam? Nam qui videt justitiam, secundum quam gerat aliquid, ipse juste gerit. Videt intus, agit foris. Unde videt intus, si. nihil sibi præsto est? Quia ipso in parte positus est, ad eamdem partem non perveniet alterius cogitatio? Cum autem idem videas mente tu hic positus, quod videt ille tam longe positus, et totum tibi luceat, totum illi videatur; quia ea quæ die vina et incorporea sunt, ubique sunt tota; crede Verbum totum in Patre, totum in utero.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
