# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 4.98-131

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 4.98 to 4.131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/4.98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/4.98

Et timeo, ne sicut Euam astutia sua serpens decepit; sic quoque et vestri sensus corrumpantur, et excidant a castitate quæ est in Christo Jesu (II Cor. XI, 2, 3). Vestri inquit, sensus, id est, vestrae mentes. Nam hoc magis proprium est. Sensus enim intelliguntur et hujus corporis, videndi, audiendi, odorandi, gustandi, tangendi. Mentes nostras timuit corrumpi Apostolus, ubi cst fidei virginitas. Modo perne, anima1, virginitatem tuam serva, fecundanda postea in amplexu sponsi tui. Sepite ergo, ut scriptum est, aures vestras spinis (Eccli. XTVIII, 28). Turbavit fratres infirmos Ecclesiæ quæstio Arianorum: sed in Domini misericordia superavit catholica fides. Non enim deseruit ille Ecclesiam suam; et si ad tempus turbavit eam, ob hoc turbavit, ut semper supplicaret ei, a quo in solida petra confirmaretur. Et adhuc mussilat serpens, et non tacet. Quærit pollicitatione quadam scientiæ dejicere de paradiso Ecclesiæ, quem non permiltat redire ad illum paradisum, uride primus homo dejectus est. CAPUT V. — 6. Id nunc agit in Ecclesia, qnod olim in pnradiso. Contra Arianos, quomodo Pater Filio major. Filium Patri esse æqualem in forma Dei, minorem in forma servi. Intendite, fratres. Quod gestum est in illo paradiso, hoc geritur in Ecclesia. Nemo nos scducat ab isto paradiso. Sufficiat quod illinc lapsi sumus, vel experti corrigamur. Ipse est serpens, qui semper suggerit iniquitatem et impietatem. Ipse aliquando promittit impunitatem, quemadmodum et ibi promisit, dicens: Numquid morte moriemini (Gen. III, 4)? Ipse talia suggerit, ut modo male vivant Christiani. Numquid omnes, inquit perditurus est Deus? numquid omnes damnaturas est Deus? Ille dicit, Damnabo: ignoscam eis qui se mutaverint; mutent facta sua, muto minas meas. Ipse est ergo qui murmurat, et mussitat, et dicit: Ecce ubi scriptum est, Pater major me eat ( Joan. xiv, 28);

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
