# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 5.112-143

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 5.112 to 5.143. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/5.112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/5.112

mus pro æterna,vita? Quid dicam, pro paacisdiebus redimendis, et his in lerris? Paucos enim dies dico, si liberatus senuerit; paucos dies dico, si liberatus puer decrepitus factus fuerit. Non dieo quia redemptus hodie, cras fortasse morietur. Ecce ad incertum, propter ipsos paucos dies incertos, quanta faciunt? quae excogitant? Si veniant per morbum corporis in medici manus, salusque omnis a pronuntiantibus et inspicientibus desperetur; si promittitur aliquis medicus, qui etiam desperatum liberare sit idoneus, quanta promittuntur! quanta prorsus ad incertum dantur! Ut modicum vivatur, hoc dimittitur unde vivatur. Jamvero si in hostis aut praedonis manus inciderit, ne occidatur, ut redimatur, eliam, si pater detentus fuerit, filii currunt, et quod eis relicturus fuerat, impendunt, rcdempturi quem possinl efferre. Qua; ambitiones? quæ preces? qui conatus? quis hoc explicet? Et tamen volo dicere aliud gravius, el nisi fieret, incredibilius. Quid enim dico, quia dam homines pecuniam ut vivant, quia nihil sibi dimittunt? Ut paucos dies eosdemque incertos paululum vivant cum timore, vivant cum labore, quanta impendunt? quanta dant? Væ generi humano! Dixi quod ut vivant impendunt unde vivant: quod est pejus audite, quod est gravius, quod est sceleratius, quod est, ut dixi, incredibile, nisi liat. Ut liceat illis paululum vivere, dant etiam. illud, unde possent semper vivere. Quod dixi audite, et intelligite. Adhuc enim clausum es!, et tamen multos movet, quibus jam Dominus cum clausum erat, aperuit. Dimitte illos qui dant et perdunt unde possunt vivere, ut concedatur illis paululum vivere. Illes attendite, qui perdunt unde possunt semper vivere, ut concedatur eis paululum vivere. Quid est hoc? Fides vocatur, pictas vocatur: hæc omnis tanquam pecunia est, qua vita æterna acquiritur. Veniet de trasnsverso inimicus territans, et non libi dicct, Da mihi pecuniam luam, ut vivas: sed dicet tibi, Nega Christum, ut vivas.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
