# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 5.59-84

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 5.59 to 5.84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/5.59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/5.59

Non vis spoliari: sed spoliandus est Hoe tamen agas oportet, ut spoliatus per mortem carnea tunica, inveniaris indutus lorica fidei. Hoc enim secutus adjungit: Si tamen et induti, non nudi inveniamur (11 Cor. v, 1-4). Nam prima mors spoliatura est te carne, interim seponenda, et suo tempore recipienda. Hoc velis, nolis. Non enim quia vis, resurges; aut si nolis, non resurges; aut si resurrectionem non credis, propterea non resurges. Opus est ut potius agas, ut qui resurrecturus es, velis nolis, sic resurgas ut habeas quod velis. Dominus quippe ipse Jesus dixit: Venit hora, quando omnes qui in monumentia sunt, audient vocem ejus, et procedent, sive boni sint, sive mali sint; omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus,et procedent, et emittentur ex abditis. Nulla creatura mortuum tenebit sub voce vivi Creatoris, Omnes, inquit, qui in monumentis sunt, au dient vocem ejus, et procedent. Hoc ut ait, Omnes, fecit quasi confusionem et permixtionem. Sed audi discretionem, audi et separationem: qui bona, inquit, fecerunt, in resurrectionem vitce; qui mala egerunt, in resurrectionem judicii (joan. v, 28, 29). Hoc judicium, ad quod subeundum resurgent impii, mors secunda appellatur. Quid ergo, christiane, metuis istam primam? Et te invito veniet, et te recusante aderit. Redimis te forte a barbaris, ne occidaris: redimis te magno, non parcis omnino rcbus tuis, et filios tuos spolias; et redemptus crastino morieris. A diabolo te redimi oportet, qui te secum ad secundam mortem trahit, ubi audient impii ad sinistram positi, Ice, maledicti, in ignem æternum, qui paratus eat diabolo et angelis ejus (Matth. xxv, 41). Ab ista secunda morte oportet ut redimaris. Respondebis, Uude? Noli quasrere hircos et tauros: noli postremo arcam tuam discutere, et dicere in animo tuo, Ut me redimerem a barbaris, habebam pecuniam: ut te redimas a secunda morte, habeto justitiam.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
