Latin
8.65 to 8.93
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 8.65-93
Unproofread scanNot analysed yet
et videte quid ait: Velut sponso alligavit mihi mitram, et velut sponsam induit me ornamento (Isui. LXI, 10). Ut sponsus et sponsa: cumdem 'dicit sponsum secundum caput, sponsam secundum corpus. Duo videntur, et unus est. Alioquin quomodo membra Christi sumus? Apostolo apertissime dicente, Vos estis corpus Christi et membra (I Cor. XII, 27). Membra Christi et corpus sumusomnes simul; non qui hoc loco tantum sumus, sed et per universam terram; nec qui tantum hoc tempore, sed quid dicam? Ex Abel justo usque in finem siculi quamdiu generant ct generantur homines, quisquisjuslorum per hanc vitam transitum facit, quidquid nunc, id est, non in hoc loco, sed in hac vita, quidquid post nascentium futurum est, totum hoc unum corpus Christi: singuli autcm membra Christi. Si ergo omnes corpus, singuli membra; est utique caput cujus hoc sit corpus. Et ipse est, inquit, caput corporis Ecclesiae, primogenitus, ipse primatum tenens (Coloss. I, 48). Et quia de illo ait etiam, quoi semper caput omnis principatus et potestatis sit (Id. II. 40), adjungitur ista Ecclesia, quae nunc peregrina est, illi cœlesti Ecclesiæ, ubi Angelos cives habemus; cui æqua'es nos futuros post resurrectionem corporum impudenter nobis arrogaremus, nisi Veritas promisisset, dicens: Erunt æquales Angelis Dei (Luc. xx, 56); et fit una Ecclesia, civitas Regis magni. CAPUT X. —12. Christus in Scripturis MMMtiatus tribus modis. Christus et Ecclesia unus Christut. Sic ergo aliquando in Scripturis insinuatur Christus, ut intelligas Verbum aequale Patri. Sic aliquando, ut intelligas mediatorem; cum Verbum caro factum eat, ut habitaret in nobis (Joan. i, 44): cum nic unigenitus per quem facta sunt omnia, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo, sed semetipsum exinanivit, formam serva accipiens, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp.