# Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 2-3

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, Ad juvenes (c). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/2-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/2-3

i. A tentatione nulla ætas vacat. Non puerilis. Ad vos mihi sermo est, ojuvenes, flos ætatis, periculum mentis. Tempus quidem omne, atque omnis aetas qua corruptibilis caro illa portatur, vacare a tentationibus non potest. Et tamdiu quisque bonus in agone luctatur, ne ab adversario superetur, in periculis agit, quamdiu cum illo, sicut in arenoso quodam stadio, sic in ista mortaliiate contendit. Mox enim ut homo saeculo nascitur, et vitam plenam miseriæ, velut propheta futuri laboris sui, praeconio lacrymosae vocis ingreditur; eliam si nondum in animo suo, in animo tamen parentum suorum vel quorumlibet hominum, in quorum manibus nutrienda ejus infirmitasjacet, tentari jam potest, ct diaboli circumventionibus rapi, aut per ligaturas exsecrabilium remediorum, aut per sacrilega sacra Gentium, aut si forte mors urgci, negligentia renuntiationis in Baptismo salutari. Et, ut brevi complectar, tentatur illa ætas, cum a suis in mundo diligitur, et in Christo negligitur. Trahit enim secum propaginem mortis, et in illo peccati vulnere radicatur, quod primo homini ex quo corruplionis originem duximus, venenoso dente serpentis inflictum csl. Unde sanctus Job neminem mundum dicit, a peccati utique sordibus, nec infantem cujus est unius dici vita super terram (Job IV, 14, sec. LXX ). Sed de jani nato quid loquar, cum David luctuosa voce clamet et dicat, In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea (Psal. L, 7)? Superflua enim possent videri Baptismata rccentium parvulorum, nisi omnes in Adam morerentur, et originale peccatum per parentum viscera usque ad fructum prolis tramite mortalitatis excurreret: cum cl mortalem crcaturam Dominus omnipolens lege sui ordinis format, et immortalitatem renovalionis optimus pater misericordiæ gratia subministrat. Nec senilis. Quod si nec infantia mortalis hominis propter corruptionis vinculum a tentationibus vacat, quid de cæteris ætatibus dicam? An forte senilis excepta est, et in carne jam vicina cadaveri sanguis ac membra illicitæ concupiscentiæ friguerunt, et a fesso ac prope mortuo jam corpore materies tentationis emarcuit? Imo vero tantus est in malis senibus plerumque gurges aviditatis et insatiabilis vorago ventris et gutturis, ut quanta boni senes prudenlia serenantur, tanta isti vinolentia sepeliantur: quasi ad hoc in eis arida viscera et succo exhausta curventur, ut ad vigorem pristinum reparandum ebrietatis inundatione riganda sint. Quid avaritia, quæ radix est omnium malorum, nonne in frigidis senibus tanto ad acquirendum ferventius inardescit, quanto citius relictura est quod acquirit? mirabili sane dementia. Gravioribus enim sumptibus seonerare festinat, cum jam pervenerit quo tendebat.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013f/stoa0040.stoa013f.opp-lat1.xml.
