# Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 2.1-33

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, 2.1 to 2.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/2.1

I. Hodierno die Ascensionem Domini in coelum celebramus: Sursum cor non inaniter audiamus, ct integro corde cum illo ascendamus, docente Apostolo et dicente, Si consurrexistis cum Christo, quas sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram (Coloss. III, i, 2). Necessitas actionis in terra sit; voluntas ascensionis in cœlo. Spes hic, res ibi. Veniet enim tempus, quando res ibi. Quando autem res ibi, spes nec Iiic, nec ibi: non quia inanis est spes; sed quia finitur, quando venerit res. Denique audite de spe quid dixit Apostolus. Spe, inquit, salvi facti sumus. Spes autem quæ videtur non est spes: quod autem videt quis, quid sperat? Si autem quod non videtnus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 2 i, 2o). Attendite in ipsis rebus humanis, et considerate quod si sperat aliquis ducere uxorem, adhuc ergo nondum habet. Nam si habet, quid sperat? Ducit ergo uxorem, quam sperabat; et jam non sperabit. Feliciter ergo tinitur spes, quando venerit res. Sperat quispiam peregrinus ad patriam suam se esse venturum: quamdiu ibi non est, sperat; cnm venerit, jam non sperat. Spei enim successit res. Feliciter spes Unitur, quando quod sperabatur tenetur. Modo ergo, charissimi, quod audistis ut sursum cor habeamus, ipso corde fit ut de illa futura vita cogitemus. Hic bene vivamus, ut ibi vivamus. Ecce enim quanta dignatio Domini nostri: qui fecit nos, descendit ad nos; quia cecideramus ab illo nos. Et ut veniret ad nos, non ipse cecidit, sed descendit ad nos. Si ergo descendit ad nos, levavit nos. Jam in corpore suo levavit nos caput nostrum: ubi est, sequentur et membra. Quia quo præcessit caput, secutura sunt membra. Ille est caput, nos sumus membra.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013f/stoa0040.stoa013f.opp-lat1.xml.
