Latin
364.1.1 to 364.1.30
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 364.1.1-30
Unproofread scanNot analysed yet
Fortitudo Samson ex Spiritu Dei. Samson fortitudinem habuit de gratia, non de natura. Nam si fortis esset natura, cum ei capillus demeretur, fortitudo non adimeretur. Et ubi crat illa potentissima fortitudo, nisi in eo quod Scriptura dixit, Incedebat cum illo Spiritus Domini? Ad Domini Spiritum pertinebat illa fortitudo. In Samson vas erat, in Spiritu plenitudo erat. Vas impleri ct exinaniri potest. Omne autem vas aliunde habet complementum. Ideo in Paulo ipsa gratia commendata est, quando dictus est vas electionis (Act. IX, 15). Videamus ergo Allophylis qualem parabolam Samson proposuit. De edente, inquit, exivit cibus, et de forti est egressa dulcedo. Prodita est hæc parabola, delata ad amicos, soluta est; victus est Samson. Hic si justus est, latet: valde in profundo est hujus viri justitia. Nam et quod legitur victus blanditiis muliebribus, et quod ad meretricem intravit, videtur hujus meritum vacillare minus intelligentibus secreta veritatis. Nam et propheta uxorem meretricem praecepto Domini jubctur accipere (Osee I, 2). Fortasse poterimus dicere hoc in veteri Testamento criminosa vel damnabilia non fuisse, quando quidcm hoc quod dicebat vel agebat, prophetia erat. Requiramus ergo quid significaverit victus, quid siguilicaverit victor, quid significaverit cedens blandi- Liis muliebribus, quid significaverit prodens secretum parabolæ, quid significaverit intrans ad meretricem, quid significaverit vulpes capiens, et per caudas vulpium, quibus ignem alligavit, inimicorum fructus incendens. Quos quidem fructus de compendio incendere potuit, si non in vulpibus mysterium cogitaret. Numquid enim stipula arida ardere non potuit, nisi ignem per eam vulpes transferrent? Intelligamus ergo grandia latere mysteria. I. In Samsone figuratus Christus. Uxor Samsonis. Problema ipsius. Quid erat Samson? Si dicam, Christum significabat: verum mihi dicere videor; sed continuo occurrit cogitantibus, Et Christus vincitur blanditiis muliebribus? Et Christus quomodo intelli.