# Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 364.1.31-54

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, 364.1.31 to 364.1.54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/364.1.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/364.1.31

gitur ad meretricem intrare potuisse Deinde, et Christus quando capite nudatur, capillo raditur, virtute spoliatur, alligatur, excaecatur, illuditur? Evigila, fides, attende quid sit Christus, non solum quid fecit, sed etiam quid passus est Christus. Quid fecit? Operatus est, lit fortis: passus est, ut infirmus. In uno intelligo utrumque. Video fortitudinem Filii Dei, video innfirmitatem filii hominis. Accedit et aliud, quia Christus totus, quomodo eum Scriptura commendat, et caput et corpus est. Sicut Ecclesiae caput est Christus, ita Christi corpus Ecclesia est ( Ephes. IV, 15, et Coloss. I, 18 ). Et sola quidem ut non sit, cum capHe suo totus Christus est. Habet ergo Ecclesia in se fortes, habet infirmos; habet eos qui solido pane vescuutur, habet eos qui adhuc lacte nutriendi sunt. Addo aliud, quod necesse est confiteri: in ipsa societate Sacramentorum, communicatione Baptismatis, participatione Altaris, habet justos, habet injustos. Modo enim corpus Christi, quod nostis, in area est; postea in horreo erit. Tamen cum iii area est, non recusat paleas sustinere: cum tempus advenerit reponendi, triticum a paleis segregabit (Matth. III, 12). Quædam ergo fecit Samson ex persona capitis, quaedam ex persona corporis, totum tamen ex persona Chri. sti. In eo enim quod virtutes et mirabilia operatus est Samson, caput Ecclesiae Christum significavit: in eo autem quod prudenter fecit, illorum qui in Ecclesia juste vivunt imaginem gessit: ubi forte praeventus est et incaute egit, eos qui in Ecclesia peccatores sunt 1, figuravit. Meretrix quam Samson in conjugium sumit, Ecclesia est, quae ante aguitionem unius Dei cum ide. lis fornicata fuit, quam postea sibi Christus adjunxit. Postquam vero ab eo illuminata fidem suscepit, eUam hoc meruit, ut per eum salutis sacramenta cognosceret, et ab eodem revelarentur ei mysteria coelestium secretorum.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013f/stoa0040.stoa013f.opp-lat1.xml.
