# Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 364.5

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, Sermon 364. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/364.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/364.5

Virtus in capillis.,Excæcatio et mors Samsonis. Quid est autem quod in capillis virtutem habcbat? Et hoc, fratres, diligenter attendite. Virtutem non habuit in manu, non in pede, non in pectore, non in ipso capite; sed in capillis, in criuibus. Quid sunt capilli? quid comæ? Et nos videmus, ct interrogatus Apostolus respondet nobis, Coma velamentum est (I Cor. XI, 15). Et in velamento Christus habehat virtutem, quando umbræ veteris Legis cum tegebant. Coma ergo Samson in velamento erat; quia in Christo aliud videbatur, et aliud intelligebatur. Quid autem sibi vult, quod proditum est secretum, et decalvatus est Samson? Contempta est Lex, et passus est Christus. Christum enim non occiderent, si Legem non contempsissent. Nam noverant et ipsi qnia eis Ghristum non licebal occidere. Dicebant judici, Nobis non licet occidere aliquem (Joan. XVIII, 51). Decalvatus est Samson, revelata sunt condensa, remotum est volamentum; et Christus qui latebat apparuit. Capilli autem redivivi caput vestierunt: quia Judæi nee resurgentem Christum credere volucrunt. Fuit quidem in molendino cæcatus, fuit in domo carceris: Domus carceris vel molendinum, labor est hujus sæculi. Excæcatio autcm Samson illos indicat, qui inlidclitate cæcati Christum nee virtutes operantem, ncc ascendentem ad cœlestia cognoverunt. Cæcitas ergo quam intulerunt, cæcitatem Judæorum significabat. Christus autcm a Judæis et comprehensus est et occisus: sed magis interficientes occidit. Adduxerunt ergo cum inimici, ut illuderent ei. Jam hic imaginem crucis attendite. Expansas enim manus ad duas columnas, quasi ad duo ligna crucis extendit: sed adversarios suos interemptus oppressit, et illius passio interfectio facta est persequentium. Et idco Scriptura ita conclusit, Plures mortuus occidil, quam vivus occiderat. Quod mysterium in Domino nostro Jesu Christo evidenter impletum est: redemptionem nostram, quam vivens minime celebraverat, mortuus celebravit: qui vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amcn.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013f/stoa0040.stoa013f.opp-lat1.xml.
