# Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 366.5.55-75

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, 366.5.55 to 366.5.75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/366.5.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/366.5.55

fiola es!. gloria confessionis tuae, si non sit mutatio conscientiæ tu;e. Tunc enim vere et immutabili conscientia hoc dices, cum non ob meritum tuum, sed propter nomen suum dices. Quai suni autem semitæ justitiæ, in quibus te deduxit? Audi deductorem tuum. Quam lata est, inquit, et spatiosa via quœ ducit ad perditionem; arcta autem et angusta via est quæ ducit ad vitam (Matth. VII, 13 et i4) Omnis namque semita brevis est et compendiosa. Non ergo per dclicias mundi, pcr opulentiam auri et argenti, lapidibus etiam vestibusque pretiosissimis conspicuum honore omni, nobilitate præditum, sapientia philosophorum cuncta tumentem, Deus te ordinavit ire ad reguum coelorum: quia lucc omnia, et his sitnilia, quibus male utuntur, quibus uti bene datur (a), efficiuntur eis via lata et spatiosa, id est in spe tantum quæ videtur; et ducitcos, cum prasenti fucrint vita privati, non ad spem, in qua non habuerunt spem, sed ad perditionem. Dormierunt cnim somnum suum, el nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV, 6). Per semitas justitiæ ire te disposuit, id est, pcr misericordiam et vcritatem. Universæ cnim viæ Domini misericordia ct veritas (Psal. XXIV, 10). Contempta via lata et spatiosa, semitas arctas et compendiosas incedere tc vult, id est, pcr famem et silim, per nuditatem, per jcjunium, per ignobilitatem, per paupertatem, ncr patientiam, per despectum omnium præsentium, inbentem vero spem promissam (b). Vis autem evidenter cognoscere compendium semitarum, per quas jussus es ambulare? Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua; et proximum tuum sicut te iptum. In his enim duobus mandatis omnis Lex pendet et Prophetæ (Matth, XXII, 57.40). Ut ergo ciio pervenias, si festinas ad regnum cœlorum, in duabus nis semitis, quæ omuium caput sunt, ct unam faciunt viam, gradere;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013f/stoa0040.stoa013f.opp-lat1.xml.
