# Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 366.5.76-93

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, 366.5.76 to 366.5.93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/366.5.76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/366.5.76

Ill universas, cum perveneris, naviter te et siue fatigatione peregisse congaudeas. Umbra mortis via peccati. tias erro lene semitas, in his maneant incessus tui, intr diaboli sævientis insidias, ut securus possis cantare Hen, ct dicere: Nam el si ambuluvero in medio umbræ mortis, non timebo mala; quoniam tu mecum es. Umbra mortis, via peccati ea, in qua nebulo pirataque diabolus. recte gradientibus retia deceptionis expandit. Umbra est, quia nihil commune luci com tenebris. Hujus umbræ opera repudianda docet Apostolus, inquiens: Abjiciamus opera tenebrarum, et induamur arma lucis; sicut in die honeste ambulemus, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus ct impudicitiis, non iti contentione et æmulatione (Rom. XIII, 12 et 13). Quamdiu igitur in præsenti vita manes, in mcdio vitiorum (a), sæcularium pressurarum, quæ sunt umbra mortis, ambulas. Luceat in corde luo Christus, qui illuminat lucernam mentis nostræ per dilectionem Dei ct proximi: et non timchis mala, quoniam ipse tecum est. Non te, inquit per prophetam, deseram, neque derelinquam (Josue i, 5). Item in Evangelio: Ecce eqo ero vobiscum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi (Matth. XXVIII, 20). Idoneus est custos tuus. Tecum est Dominus Deus tuus. Cave ne jactantia deseras comitantem, ct remaneas desertus in umbra mOl'lis,

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013f/stoa0040.stoa013f.opp-lat1.xml.
