# Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 366.6

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, Sermon 366. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/366.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/366.6

Virga disciplinam, baculus adjutorium significat. Mensa per Christum præparata. Cum itaque insidiis inimici oppugnari te in umbra, et deterreri cognoi'cris, apprehendo virgam disciplinæ, ct in baculo misericordiæ fidenter incumbe, ut cum libi auxilio sol justitiæ rcfulserit Christus, veraciter dicas, Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Virga namque superbum regit, secundum quod dictum est in. Psalmo secundo de Christo: Reges eos in virga ferrea et tanquam vas figuli confringes eos (Paal. II, 9). Baculus vern debilem sustentat et fessum. Memento crgo correptionis et disciplinæ virg:c, ut cum replelus fueris bonis donorum Dei, non extollaris superbia, ct murmures adversus eum: quia sicut vas figuli iratus in ea confringet lc. Memento eliam adjutorii baculi, et ne collidas in virtute tua, neve dicas, Sanctus sum, titubare non possum. Multos habct lapsus infirmitas nostra, lice sanctitate operum suorum adhuc in terra dante spinas et tribulos posita regitur, vel habct gloriam puritatis. Quamdiu ergo redeat in terram de qua sumpta est, nisi baculo divinai gralia: regatur, stare non potest. Sive itaque prospereris in Deo, sive tentationum tempestate turberis, lotum le in baculum misericordiæ Dei projice, ut cum supra cum donis spiritualibus pascendus accubueris, delectatus gustu suavitatis ejus, convenienter dicas, Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me. Impinguasti in olco caput meum, et poculum tuum inebrians quam præclarum est! Hoc pcr orbem terrarum fulta gratiæ baculo universa cantat Ecclesia. Hoc adversus hæreticos, Judæos atque Gentiles, qui eam deridendo tribulant, prædicat, non in se, sed in Domino gloriando. Mensa namque jucunditatis passio Christi est, qni se pro nobis in mensa crucis obtulit saeriticium Deo Patri, donans Ecclesiæ sax catholicæ vitale convivium, corporc suo nos vidclicct satians, ct inebrians sanguine. Hac mensa pasta ct vivificata, adversus cos 'Iui tribulant eam, exsultat Ecclesia, habens spem vitæ æternæ per suam vitam Dominum Christum, qui cam oleo lætitiæ per sanctum Spiritum unxit abunde. Propter hanc mensam corripiebat in idolio recumbentes Corinthios Apostolus, dicens: Non potestis communicare mensæ Domini et mensæ dæmoniorum: non potestis bibere calicem Domini, et calicam dæmoniorum (I Cor. x, 20 et 21).

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013f/stoa0040.stoa013f.opp-lat1.xml.
