# Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 367.1

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, Sermon 367. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/367.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/367.1

CAPUT PRIMUM. — i. Divitis cum Lazaro paupere comparatio. Avaritia inexplebilis. Advertit Sanctitas veslra, fratres charissimi,el mecum, ut arbitror, tota men. tis intentione perspexit opulentiam divitis, et indigentiam mendicautis; unum cibis astuantem, et alium fame deficientem. Ambo quidem homines, ambo carnales, ambo mortales: sed non ambo æquales. Natura una, sed vita non una. Nullus eorum a condiLionemortis immunis: et tamen unus epulatur splendide, ct alter in pannis et in xrumna sordescit. Ille delicatis escis adinventione coquorum gaudebat: iste, si caderent micæ de mensa ejus, exspectabat. Audiant nunc divitcs, qui nolunt esse misericordes; audiant quia una omnes nascimur lege, una vivimus lucc, unum spiramus aerem, una quoque exstinguimur morte: quæ si non intercederet, nee pauper ipse durarct. nic ulccrosus et nudus jacens Lazarus, ad Abrahæ sinum Angclorum portatur manibus. Ecce dives refectus et splendidus tartareo carcere clauditur. Uhi est vestis illa byssina? ubi vita abundans ct affluens copiis multis? Nonne morte omnia transeunt tanquam umbra? Nihil intulimus in hunc mundum, dicit Apostolus, sed nec quidquam auferre possumus (I Tim. VI, 7). Nihil nobiscum tollimus aut rapimus. Quid si aliquid tolleremus, nonne vivos homines '.oraremus? Quæ est ista aviditas concupiscentiæ, cum ipsæ belluæ habcant modum? Tunc enim rapiunt, quando esuriunt: parcunt vero prædæ, cum senserint satietatem. Inexplebiiis est sola avaritia divitum. Semper rapit, et nunquam satiatur: nec Deum timet, nec bominem reveretur: nec patri parcit, ncc matrem agnoscit: nee fratri obtemperat, nec amico fidem servat: viduam opprimit, pupilli rem invadit: libertos in servitium rcvocat, testamentum falsum profert. Res mortui occupantur; quasi non et ipsi qui hoc faciunt moriantur. Quae est ergo ista animarum insania, amittere vitam, appetere mortem? acquirere aurum, et perdere coolum? Sed quia nemo cogitat Deum, ideo manet in morte judicium.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013f/stoa0040.stoa013f.opp-lat1.xml.
