Latin
Sermon 367
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 367.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. —2. Dives cur damnatus. Merito dictum est diviti, Quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter maia; nunc autem hic consolutur9 tu vero cruciaris. Audiant ista divites, qui nolunt esse misericordes. Audiant irrogari supplicia cis qui nolunt ero-. gare subsidia. Audiant paupcrem refrigerantem, audiant divitem poenis gravioribus æstuantem. Pater Abraham, inquil, mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam; quia crucior in hac flamma. At ille: Memento, inquit, fili, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Pensantur pro divitiis pœnæ, refrigerium pro paupertate, pro purpura flamma, refectio pro nuditate, ut salva sit æquitas slaierx, et non mentiatur modus illius mensuræ: In qua, inquit, mensi fueritis menxura, ita remetietur vobis (Matth. vn, 2). Ideo negatur in poenis misericordia diviti, quia ipse dum viveret, noluit misereri. Idco rogans dives non exauditur in tormentis; quia regantem pauperem non exaudivit in terris.