# Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 367.2

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, Sermon 367. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/367.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/367.2

CAPUT II. — 2. Dives cur damnatus. Merito dictum est diviti, Quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter maia; nunc autem hic consolutur9 tu vero cruciaris. Audiant ista divites, qui nolunt esse misericordes. Audiant irrogari supplicia cis qui nolunt ero-. gare subsidia. Audiant paupcrem refrigerantem, audiant divitem poenis gravioribus æstuantem. Pater Abraham, inquil, mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam; quia crucior in hac flamma. At ille: Memento, inquit, fili, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Pensantur pro divitiis pœnæ, refrigerium pro paupertate, pro purpura flamma, refectio pro nuditate, ut salva sit æquitas slaierx, et non mentiatur modus illius mensuræ: In qua, inquit, mensi fueritis menxura, ita remetietur vobis (Matth. vn, 2). Ideo negatur in poenis misericordia diviti, quia ipse dum viveret, noluit misereri. Idco rogans dives non exauditur in tormentis; quia regantem pauperem non exaudivit in terris.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013f/stoa0040.stoa013f.opp-lat1.xml.
