# Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 369.5

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, Sermon 369. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/369.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/369.5

Nativitas Christi temporaria. Hanc crgo generationem, cujus hodiernum celebramus diem, hanc in qua dignatus eat venire per Israel, et fieri Emmanuel, nobiscum Deus in carnis infirmitate, non nobiscum in cordis iniquitate; accedens ad nos pcr iri quod assumpsit ex nostro, ct liberans nos per id quod mansit in suo (visitavit quippe DominuS servos suos per mortalem infirmitatem, ut eos liberos faceret per incommutabilem veritatem): hanc ergo generationem, cujus ut cumque capax est humana fragiltas; nun illam quæ sine tempore manet, sinc matre super onmia: sed istant quæ in tempore facta est, sine patre inter omnia: hunc virginis filiom et virginum sponsnm, de incorrupta matre nascentem, incorruptibili veritate fetantem, laudemus, amemus, adoremus, ut in ejus misericordia dc astutia victa diaboli triumphemus. Diabolus ad nos decipiendos corrupta feminea mente subrepsit: Christus ad nos liberandos incorrupta feminea cHam carne processit; qui est benedictus cum Putrc ct Spiritu sancto in sæcula sæculorum. Amen.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013f/stoa0040.stoa013f.opp-lat1.xml.
