Latin
Sermon 373
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 373.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Christus manifestatus Mariis. Solemnitas quam hodic celebramus, propter manifestationem Domini Epiphaniæ græcum nomen accopit. Hodierno quippe die Magis adorantibus tanquam primitiis Gentium, commendatur manifestatns, qui ante paucos dies traditur ctiam natus. Lapis iilcangularis, qui vclut parietes duos, circumcisionis videlicet eX præputii, hoc est Judæorum atque Gentium de diverso venientes in sua unitate copulavit, et factus est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 11-22); ut pastoribus Judæorum nuntiaretur, Angeli venerunt de cœlo; et ut a magis Gentium adoraretur, stella re- •fulsit e cœlo1. Sive ergo per Angelos, sive per stellam, coeli enarraverunt gloriam Dei: ut in ejus qui natus est gratia, enarrarent cam etiam Apostoli, portantes Dominum sicut cœli, atquc in omnem terram exiret sonus corum, et in fines orbis terræ verba eorum (Psal. XVIII, 2, 5). Quæ quoniam et ad nos venerunt, credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13).