# Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 373.2

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, Sermon 373. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/373.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/373.2

CAPUT II. — 2. Idem tractatur argumentum. Multa igitur consideranda sunt, fratresv in hac quam audivimus, evangelica lectione. Magi veniunt ab oricnle, regem Judæorum requirunt, qui tot rcges Judxorum nunquam antea quæsierunt. Requirunt autem, non aliquem virilis ætatis, sive grandævum, humanis oculis, in excelsa scde conspicuum, exercitibus potentem, armis terrentem, purpura nitentem, diademate refulgentem [ vcl de cruce sibi exsultantem, in qua universos martyres redimeret confitentes, vel ali inferis resurgentem, aut in coelos ascendentem ]; sed recens natum, in cunis jacentem, uberibus inhiantem, nullo ornatu corporis, nullis membrorum viribus, nullis parentum opibus, non sua aetate, non suorum potetate præstantem. Et quærunt regem Judæorum, a rege Judxorum; ab Herode [ homine ], Christum [ Deum et homincm; a terreno rege homine, regem coelorum qui condiderat hominen ]: a grandi parvulum, a claro latentem, ab excelso humilem, a loquente infantem, ab opulento inopem, a forti infirmum; et tamcn [quamvis ab Herode persequente, sibi et aliis Christum dominantem], a contemnente adorandum: profecto in quo nulla pompa regia videbatur, sed vcra majestas adorabatur.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013f/stoa0040.stoa013f.opp-lat1.xml.
