# Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 376.3.33-57

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, 376.3.33 to 376.3.57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/376.3.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/376.3.33

Isti ergo et novi sunt, et renati sunt ad aliam vitam, et est in illis, si dici potest, quando nascuntur, nova vetustas. Baptizatos hortatur ne imitentur malos christianos. In Ecclesia mali bonis permixti. Ecce miscentur hodie fidelibus infantes nostr!, ct tanquan de nido volant. Necesse est ergo, ut parturientes eos alloquamur. Sicut enim recolitis, fratres mei, hirundinum vel domesticorum passerum pullos, quando volare de nido cœperint, matres cum strepitu circumvolant, et vocibus piis testantur pericula filiorum. CAPUT. — Scimus ergo multos, qui appellantur fideles, male vivere, et gratiæ, quam acceperunt, moribus suis non convenire; laudare Deum lingua, blasphemare vita. Scimus autem alios inter istos multos, tanquam inter multam et abundantem paleam, velut grana gementes in tritura, sed spe horrei se consolantes. Duo ista genera hominum scimus esse in Ecclesia. Aream dominicam Ecclesiam novimus: ventilationem in die judicii speramus, massam frumenti in resurrectione desideramus, horreum in vita aeterna sumere cupimus. Ibi nulla palea erit, sicut in gehenna nullum granum crit. Nunc ergo, fratres mei. cum sciamus duo ista genera hominum esse in Ecclesia, piorum et impiorum, bonorum ct malorum, u. mentium et contemnentium, quibus conjunganturisti, nescimus. Quid autem vclimus, et ipsi sciunt: utruni de illis vota nostra compleantur, humana ignorantia sollicitudine fatigatur, aliquando et falsis suspicionibus agitatur. Ex his discitur in hac terra, ubi sine tentatione non vivitur. Admonco ergo vos, sancta germina; admonco vos, novellæ in agro dominico plantæ, De de vobis dicatur quod de vinea domus Israc! dictum est, Exspectavi ut faceret uvas, fecit autem spinas (Isai. v, 2). Botrum in vobis inveniat, qui botrus pro nobis calcatus est. Uvam ferte, bone vivite. Fructus enim spiritus est, sicut dicit Apostolus, charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, mansuetudo, fides, continentia, castitas (Galat.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013f/stoa0040.stoa013f.opp-lat1.xml.
