Latin
380.2.1 to 380.2.24
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 380.2.1-24
Unproofread scanNot analysed yet
i. Chritum temporaliter natum præcessi, Joannes. Nativitates Christi duæ. Superbia, tumor. Incarnationis caUla, ut homini Deus exemplum præberet. Quietis et parva vox sufficit. Si autem vultis, fratres, quieti audire, nolite habere cor in auribus, sed aures in corde. Hodiernum dit m beati Joannis Baptistæ solemnitati illuxisse tradit et credit Ecclesia. Oportet autem hoc de ipso die credere, quod sine varietate totus orbis agnoscit: sed quia Joannis esse diem nemo dubitat, non Joannis qui Evangelium scripsit, sed Joannis Baptistae præcursoris Domini, qui tanto magnus apparuit, quanto se humilem præbuit, dicens, cum ipse Christus putaretur, non se dignum corrigiam calceamenti solvere ei, quem Dominum agnoscebat (Matth. III, 11), ut amicus esse mereretur. Nonnulli autem putant passionis ejus diem hodie celebrari. Sciat prius Sanctitas vestra, nativitatis esse diem, non passionis. Ex lectione quippe evangelica invenitur ejus nativitas sex mensibus præcedere Domini nativitatem. Et quoniam diem nativitatis Domini octavo calendarum januariarum die consensus tradit Ecclesiæ; restat ut hodiernus dies nativitatis Joannis intelligatur. Idem tractatur argumentum. Præcessit ergo Joannes Dominum, non tanquam magister discipulum, sed tanquam præcursor judicem; non ut superimponeret potestatem, sed ut praberet officium. Ipsius autem testimonium Joannis de hac re sic se habet: Qui post me venit, ante me factus est, quia prior me erat. Post Joannem venit Dominus nascendo do virgine Maria, non de Patris substantia. Duas enim Domini nativitates accepimus, unam divinam, alteram humannm; tamen utramque mirabilem: illam sine matre, istam sine Patre: illam æternam, ut crearet lemporalcm; hanc temporalem, ut praestaret acternam *. Ille enim de quo dicit Joannes, non Baptista, sed Evangelista, quia In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan.