# Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 380.2.25-46

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, 380.2.25 to 380.2.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/380.2.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/380.2.25

I, 15, 1, 3): ille tantus in forma Dei æqualis Patri, ille sine tempore fabricans tempora, ille ex nullo sacculo ante omnia saecula judex sæculi, factus est tam parvus, ut de femina nasceretur; sed mansit tam magnus, ut a Patre non separaretur. Ei præbentes obsequium et testimonium, tanquam lucernæ venturo diei, omnes Prophetæ praenuntiantes eum ante ipsum nascendo venerunt, post ipsum credendo adhaeserunt. Oportebat euim ut praenuntiaretur venturus, miracula facturus: quibus miraculis, bene intelligentibus indicaretur Deus; humano autem aspectu videntibus appareret homo, parvus ad parvos, sed humilis ad superbos: parvitate sua docens hominem, ut se agnosceret parvum; ne, non grandescendo, sed tumescendo, se crederet magnum. Est enim superbia, Den magnitudo, sed tumor. Ut ergo generis humani istum tumorem sanaret ipse lftedicus, ipse medicina, non solum medicamentum adhibens, sed medicamentum se iaciens, apparuit inter homines homo, offerens hominem videntibus, Deum servans credentibus. Aspectus cnim humanitatis ejus sanavit infirmos; contemplatio divinitatis ejus quærit firmos. Et nondum erant homines qni Deum viderent in homine, nec poterant videre nisi hominem; nee tamen spem suam pOllere dcbent in homine. Quid ergo fieret? Homo hominem videre potest, homo hominem sequi non debet. Deus sequendus erat, qui videri non potorat: homo sequendus non crat, qui videri potcrat. Ut ergo exhiberetur homini, ct qui ab homine videretur, et quem homo scqucretur, Deus factus est homo. O homo, propter quem Dcus factus est homo, aliquid magnum te credere debcs: sed descende, ut ascendas; quia et Deus descendendo factus est homo. Adhæresce medicamento tuo, imitare magistrum tunm, agnosce Dominum tuum, amplectere fratrem tuum, intellige Deum luum. Hoc ille tantus et tantillus, vcrmis, non homo; sed per quem factus cst homo. Hoc ergo ille: quid Joannes, nisi quod de illo Dominus, nisi qnod de illo verax, nisi qnod de illo veritas dicit?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013f/stoa0040.stoa013f.opp-lat1.xml.
