# Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 380.4

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, Sermon 380. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/380.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/380.4

Arianorum cavillatio: similiter dictum esse in Genesi, Terra erat. Quare, inquiunt? Annon audisti et de terra, Terra erat invisibilis et incomposita (Gen. I, 1, 2)? Si propterea, inquiunt, dicis Verbum factum non esse, quia dictum est, Verbum erat; nee terra facta est, quia dictum est, Terra erat. caeca et hæretica insania! Attende, si est unde attendas; nudi, si est unde audias: ne sonus inaniter aurem percutiat, cujus cor veritas non illustrat. Verba ejusdem Scripturae dicturus sum, quæ ibi invenisti cum legeres, et praetermisisti cum litigares. Nempe propterea putas tale aliquid dictum de Verbo Dei, cum dictum est, In principio erat Verbum,; quale dictum est de terra, quia dictum est, Terra erat invisibilis et incomposita. Ego tibi in hoc libro Geneseos superiora verba recitabo, quod antequam diceret scriptor Dei famulus, Terra erat; ut appareret quia facta erat, prius dixit, In principio fecit Deus cœlum et terram. Ecce ego prius tibi edidi (a) terram factam; et factam utique a Deo, sonante Scriptura et in aures recusantis irrumpente, In principio fecit Deus cælum et terram. Facta erant hæc; sed nondum ornata, nondum declarata: terra nondum distincta, sed tamen jam facta. Ne autem putares continuo terram factam sic fuisse, ut non in ea esset quod ornaretur, subsecutus ait: Facta erat quidem, quia in principio fecit Deus cœlum et terram; terra autem, quam fecit Deus, adbuc invisibilis erat et incomposita. Ostendit libi qualis erat, quæ facta erat; non quia erat, quæ facta non erat. Poterat ergo dicere Joannes, In principio fecit Deus Verbum, Verbum autem crat; quomodo, In principio fecit Deus coelum et terram; terra autem erat: ut iste esset ordo verborum, In principio fecit Deus Verbum, et Verbum erat apud Deum; ut intelligeremus quia hoc Verbum crat apud Deum, quod Verbum fecerat Deus. Nunc vero audis, In pripcipio erat Verbum. Quid quæris anteriora factus extremior? Extremior enim tu in errore tuo factus es: de imo loqueris, et ad ima respicis. Vellem, si de imo loquereris, ut sursum cor tenderes, et clamares de profundo ad Dominum: rumperet nubes caliginis carnis tuæ, aperiret oculos humilitati lux quæ venit in humilitate; videres, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum. Dicat et Paulus, Qui cum in forma Dei esaet. Quid de humana nativitate dicit Joannes? Et Verbum curo factum eat (Joan. i, i, 2, 3,14). Dicat et Paulus, Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7). Quid ergo dicebas de verbis Joannis Baptistae? Eadem mihi nunc ea repete, nunc ea loquere. Quid ait Joannes Baptista? Post me venit. Agnosco nativitatem. Ille de sterili, ille de virgine. Sterilitas conversa est in fecunditatem: virginitai mansit post fecunditatem.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013f/stoa0040.stoa013f.opp-lat1.xml.
