# Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 380.5.1-30

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, 380.5.1 to 380.5.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/380.5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/380.5.1

Objectio: Christum dici factum, in quantum Verbum eat. Christus ante Joannem factus, id eat ante positua ipsi et pralatus. Sed Joannes, inquit, si secundum hoc dixisset factum, secundum quod ex virgine natus est, non diceret, ante me factus est; quia ex virgine post illum factus erat. Ergo, ante me factus est, quid est, nisi quia in principio Verbum factum erat? Sie enim ante Joannem erat; nam ex virgine post Joannem erat. Accipe, et si non rixaris, adverte. Aliquantum enim forte subobscurum est quod vis intelligere, ut rixando tibi augeas fumum, quo impediaris ab in. tellectu. Scripturam illam primo intuere, quae te docet ut docilis fias. Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas (Eccli. v, 13). Patere ergo paulisper: forte inveniemus quomodo dictum sit, ante me factus eat; dum tamen non intelligamus factum Verbum per quod facta sunt omnia. Quomodo, inquit? Si potero, dicam: si dicere non potero, non tamen non est quod dicat qui dicere potuerit. Credo autem et spero, quod illius majestas Unigeniti, qui cum esset Verbum, infans factus est, aperiet infantiam linguae meae I et faciet in ore partum, qui fecit in corde conceptum. Ecce dicam ut potero: intellige ut potes; et quod non poteris intelligere, noli reprehendere, quasi jam magnus sis; sed differ, ut crescere merearis. Certe hoc te movet, quomodo dictum sit, Qui post me vertit, ante me factus est. Moveat plane ut quaerentem, non ut rixantem. Certe et ego quæro tecum: simul inveniemus, si simul quæramus; ambo accipiemus, si ambo petamus; utrique nostrum aperictur, si ambo pulsemus. Post me venit, inquit: agnosce nativitatem ex virgine Maria. Ante me factus est: quid est, ante me factus est? Intellige, antepositus est milii. Ute qui post me venit, factus est ante me.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013f/stoa0040.stoa013f.opp-lat1.xml.
