Latin
380.7.1 to 380.7.27
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 380.7.1-27
Unproofread scanNot analysed yet
Joannes Baptista non erat lumen, comparatione Christi veri luminis. Lumen tamen Joannes participatione sapientiæ. Hoc enim Joannes evangelista dixit de illo: Non erat ille lumen. Injuriam forte fecit Joanni, quia ait, Non erat ille lumen; cum Apostolis dictum sit a Domino, Vos estis lumen mundi? Prætulerunt se Apostoli Joanni? Non faciunt, ne mendacem ipsum Dominum judicent, qui dixit, In natis mulierum nemo exsurrexit major Joanne Baptista (Matth. XI, 11). Non utique major statura corporis, sed gratia participatæ sapientiæ, gratia participatne salutis. Quid sibi ergo vult, Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine? Quare hoc dixit? Novi, inquit, quid dicam, testimonium perhibere de lumine. Erat enim lumen verum distinctum a Joanne, ne prorsus non lumen Joannes, sed ut in comparatione hujus luminis dictum intelligatur, Non erat ille lumen; secundum quod dixit, quia Erat lumen verum. Quomodo discernis hoc vcrum? Quod illuminat, inquit, omnem hominem venientem in hunc mundum. Si omnem hominem, ergo et Joannem. Sed ut non videamur nos colligere ex verbis quod non est dictum, quamvis consequenter intelligendum, ipse Joannes dicat: Nos omnes de plenitudine ejus accepimus (Joan. i, 8, 9, 16). Erat ergo lumen verum. Joannes lumen illuminatum, Christus lumen illuminans. Nam ut noveris quia lumen erat Joannes, jam perhibeat ct illi Dominus testimonium. Perhibuit ipse testimonium Domino suo, testimonium veritatis de Domino suo, quod habebat a Domino suo. Acceperat enim a Domino suo, ut diceret de Domino suo: ut autem ille diceret de servo suo, non acceperat a servo suo: et in se Christus de Joanne, et in Joanne Christus de se. Ipsa ergo veritas perhibeat testimonium, audiamus quia lumen est Joannes. Judaeis dicitur de Joanne, Ille erat lucerna ardens et lucens (Id. v, 35).