Latin
380.7.56 to 380.7.64
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 380.7.56-64
Unproofread scanNot analysed yet
Et glorificent Patrem vestrum, qui in cœlis eat (Matth. v, 14-16). Glorificatur Pater, glorificatur Filius: quia Pater glorificat Filium, et Filius glorificat Patrem. Agnoscat se ergo homo humilem, agnoscat excelsum Deum. propter se humiliatum, ut homo, qui humiliatus erat in confessione peccati, exaltetur in adeptione justitæ. Hæc duo; Dominus et Joannes, humilitas et claritas: Deus humilis in claritate, homo humilis in infirmitate; Deus humilis propter hominem, homo humilis propter hominem. Deus enim humilis ut prodesset homini, homo humilis ut non obsit sibi.