# Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 380.8

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, Sermon 380. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/380.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/380.8

Passionis et nativitatis differentia. Christus crescit, ■ Joannes minuitur. Agnoscamus ergo haec duo ct in ipsa differentia passionum. Legimus Joannem passum martyrium pro vcritalc: numquid pro Christo? Non pro Christo, si non vcritas Christus. Non omnino pro ipsius nomine, sed tamen pro ipsa veritate. Nequo enim ideo decollatus est Joannes, quia confessus est Christum. Sed monebat temperantiam, monebat justitiam: dicebat, Non tibi licet habere uxorem fratri. tui ( Marc. VI, 18). Lex enim quæ hoc jusserat, de illis jusserat qui morerentur sine liberis, ut acciperent fratres uxores fratrum suorum, et resuscitarent semen fratribus suis. Ubi ista causa non erat, nihil nisi libido crat. Hanc libidinem Joannes arguebat, castus incestum: quia et illud quod figurabat, tale est, Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 30). Præceptum jam fuerat, ut si quis sine semine moreretur, qui magis propinquus esset, acciperet uxorem ejus, et suscitaret semen fratri suo. Utquid enim hoc Deus præceperat, nisi ut eo modo significaretur semen suscitandum fratris ad fratris nomen? Hoc enim præceptum erat, ut qui inde nasceretur, nomen haberet defuncti. Defunctas est Christus, aceeperunt coujugem ejus Apostoli Ecclesiam. Quos de illa genuerunt, non Paulianos, aut Petrianos, sed Christianos nominaverunt. Loquantur ergo haec duo. ambae passiones: illum oportet crescere, me autem minui. llle crevit in ligno, hic est diminutus in ferro. Locutae sunt et passiones hoc mysterium, loquantur et dies. Nascitur Christus, et augeutur; nascitur Joannes, et minuontur. Minuatur ergo honor hominis, augeatur honor Dci; ut honor hominis inveniatur in honore Dei.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013f/stoa0040.stoa013f.opp-lat1.xml.
