# Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 381.1-20

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, 381.1 to 381.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/381.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/381.1

Petri et Pauli apostolorum dies, in quo triumphaletn coronam, devicto diabolo, meruerunt, quantum fides Romana testatur, hodiernus est. Quibus solemnis festivitas exhihetur, solemnis etiam sermo reddatur. Laudes audiant a nobis, preces fundant pro nobis. Sicut traditione patrum cognilum memoria retinetur, non uno die passi sunt per coeli spatia decurrente. Natalitio ergo Petri passus est Paulus, non quo ex utero matris in numerum fusus esthominum, sed quo ex vinculo carnis in lucem natus est Angelorum; ac per hoc ita singuli dies dati sunt duobus, ut nunc unus celebretur ambobus. Magnum hoc milii signum videtur esse concordix: coapostolo suo novissimus primo, qui ad eumdem diem vocatus advenit, ad eumdem diem coronatus occurrit. Electus est ille ante Domini passionem, iste post ascensionem. Ordine temporis impares, aeternitate felicitatis aequaies: ille ex piscatore, iste ex persecutore. In illo infirma mundi electa sunt, ut confundantur fortia ( I Cor. I, 27): in isto abundavit peccatum, ut superabundaret gratia ( Rom. v, 20). In utroque magna Dei gratia atque ejus gloria claruit, qui eorum fecit mcrita, non invenit. Quid enniI aliud demonstrare dignatus est, qui ad regnum primo vocare voluit piscatores, postea vocaturus imperatores, nisi ut • qui gloriatur, in Domino gloriemur ( I Cor. i, 31)? Nam utique nobilium, doctorum, potentum non salutem contempsit, quibus ignobiles, imperitos infirmosque præposuit. Sed nisi prius eligeretur vilitas infirmorum, non sanaretur inflatio superborum. Si prius a Christo divites vocarentur, putarent et dicerent non in se cleclam nisi opulentiam, facundiam, eloquentiæ doctrinam, scientiæ splendorem, nobilitatem, generositatem, tranquillitatem, regalem potestatem; atque ita temporalibus et sæcularibus felicitatibus tumidi, tanquam ipsi prius Christo conferrent quod essent, ut cis ille videretur reddere, non donare, quod futuri essent gratia Dei, nec intelligerent, nec tenerent. Quanto ergo nunc melius, quanto ordinatius, prius erexit de terra inopem, et de stercore exaltavit pauperem, ut collocaret eum cum potentibus populi sui (Psal.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013f/stoa0040.stoa013f.opp-lat1.xml.
