Latin
381.21 to 381.41
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 381.21-41
Unproofread scanNot analysed yet
CXII, 7, 8); ut munus intelligentiæ atque doctrinæ non solum ex Deo esset, sed etiam ut ex Deo esse appareret? Cum quanta itaque laetitia et quanta Dei gloria contuemur ab animo piscatoris contemni opes imperatoris? fundi preces imperatoris ad Memoriam piscatoris? ut nec ille ex eo quod non habuit, jaceret; nec iste ex eo quod habuit, superbiret. Jamvero illud quod Paulum ex per. secutore suo praedicatorem suum Christus operatus est, quid valeat ad salutem bominum, ne quisquam magnarum sibi conscius iniquitatum de misericordia Dei debeat desperare, ipse potius apostolus eluquatur. Humanus, inquit, sermo et omni acceptione dignus, quia CArisius Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Sed ideo mise' ricordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam æternam (I Tim. i, 15, 16). Quis enim sub manu omnipotentis medici de salute desperet tanto informatus exemplo, constderans evangelizantem fidem quam aliquando vastabat, non solum evasisse poenam persecutoris, verum etiam coronam meruisse doctoris, et eujus sanguinem in cjus membris cupiebat sæviendo fundere, pro ejus nomine suum sanguinem credendo fudisse? Habet ergo Roma caput gentium, duo lumina gentium ab illo accensa, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: unum, in quo Deus abjectam exaltavit humilitatem; alterum, in quo damnandam sanavit iniquitatem. In illo discamus non superbire; in isto, non desperare. Quam breviter magna nobis exempla praemissa sunt, quam salubria; quæ semper commemoremus, et in eorum laude lumen verum magnificemus. Nemo ergo se de hujus saeculi celsitudine extollat: Petrus piscatur fuit. Nemo iniquitatem propriam cogitando misericordiam Dei defugiat: Paulus persecutor fuit. Ille dicit, Factus est Dominus refugium pauperum (Psal. IX, 40): iste dicit, Doceam iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur (Psal.