# Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 382.3

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, Sermon 382. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/382.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/382.3

CAPUT III. — 5. Exemplum Stephani orantis pro lapidatoribus. Sed De mullum a te longe dicas imitari Dominum tuum, qui pro te passos est, reliuquens tibi exemplum ut sequaris vestigia ejus (I Petr. II, 21), attende Stephanum conservum tuum. Homo erat, sicut et tu: de massa peccati creatus, sicut et tu: eo pretio lia redemptus, quo et tu. Diaconus erat, Evangelialegebat, quae legis vel audis et tu. Ibi invenit scriptum, Diligite inimicos vestros (Matth. v, 44). Didicit legendo, perfecit impIendo. Qui cum a Judaeis saxorum grandine cæderetur, non solum non comminabatur, sed insuper lapidatoribus suis veniam precabatur. Positis enim genibus orabat, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII, 59). Illi lapidabant, et ille ora bat. II Ii eum furore persequebantur; ille pacatus Christum sequebatur. Illi malitiac.ucabantur; ille aperto coelo viso Dei Filio sapientia illustrabatur. Illi lapides mittebant; ille orationes præmittebat: tanquam dicens: Domine, si istos modo occideris inimicos, quos posica facies amicos?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013f/stoa0040.stoa013f.opp-lat1.xml.
