# Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 384.1

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, Sermon 384. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/384.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/384.1

CAPUT PalMUM. — i. Deus, quid sit. Sancta et divina eloquia, fratres, jugiter, imo quotidie nobis salubriter recitantur, ut animæ nostræ pascantur: in futuro autem sæculo æternis epulis saginentur; dicente propheta, Satiabor dum manifestabitur gloria tua (Psul. xvi, 45). Qualis sit autcm hæc gloria futura, et quibus divitiis floreat, quantoque splendore præfulgeat, laudare possumus, explicarc non possumus. Quare? Quia legimus, Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus di/igentibus se (I Cor. u, 9). Si igitur tanta et talia sunt bona aeterna coelestia, quæ Dominus omnipotens præparavit sanctis suis catholicis et fidelibus populis; quid est ipse Deus, qui talia et tanta præparavit? Quid est, inquam, omnipotens Deus? quid, nisi inæstimabilis, ineffabilis, incomprehensibilis, ultra omnia, extra omnia, præter omnia? Omnem enim creaturam suam excedit, omnem facturam praeterit, universa praecellit. Si enim quæras magnitudinem, major est; si pulchritndinem, pulchrior; si dulcedinem, dulcior; si splendorcm, fulgidior; si justitiam, justior; si fortitudinem, fortior; si pietatem, clementior. Nulla enim ratio patitur, ut vel factura factori suo æquetur, vel opus artifici comparetur: sicut legitur in propheta, Qui fecit fortia, fortior est; et qui fecit pulchra, pulchrior illis eat (Sap. XIII, 5).

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013f/stoa0040.stoa013f.opp-lat1.xml.
