# Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 384.3

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, Sermon 384. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/384.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/384.3

CAPUT III. - Ilis respondemus, Sic, inquam, oratis et colitis Deum? Sic plane; sic legimus, siccolimus, sic oramus. Ad hos dicimus: Si ergo iia Deum colitis et oratis, hoc non est Deum magnum unum colere et rogare, sed tres deos facere: et ubi est quod in lege divina legitur, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est? Et iterum alibi ait, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli Bert'ies (Deut. VI, 4, 5, 13). Si enim aliud est Pater, aliud Filius, aliud Spiritus sanctus; jam non est una trinitas, sed divisa potestas. Quomodo autem discrepans potestas stare potest, cum juxta quod in Evangelio legimus, Domus tn semetipsa divisa vel regnum, stare non potest (Matth. xii, 25)? Quomodo autem divinitas a semetipsa discernitur. cum lucis splendor autsolis calor nullatenus separetur? Ecce cnim sicut vidcmus, in sole tria sunt, et separari omnino non possunt. Quæ autem tria sunt videamus: cursus, splendor, et calor. Videmus enim solem in caelo currentem, fulgentem, calentem. Hivide ergo, si potes, ariane, solem, et tum demuin divide Trinitatem. Sed fortassis de sole discernendo difficilis est ratio, quia in cœlo est, et a nobis longe positus est. Ecce aliud proponimus elementum quod minus est, et in terra nobiscum est: ignem dico, qui in manibus nostris habetur, et tamen non dividitur. Et ignis enim tria habet. et dividi non potest: hoc est, motum, luccm et fervorem. Si igitur, nefande hæretice, dividere non potes creatum solem et ignem, quomodo potes dividere Deum omnium creatorem?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013f/stoa0040.stoa013f.opp-lat1.xml.
