# Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 384.4

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, Sermon 384. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/384.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/384.4

CAPUT IV. — 3. Scripturarum testimonia de divina Trinitate. Fidei catholicæ encomium. Audi autem et disce hanc magnam ct unicam Triniiatem ab exordio generis humani fuisse ostensam. Audi in Lege et Prophetis, in Psalmis et in Evangelio, audi in Apostolo procul dubio declaratam. Andi, inquam, in Genesi: Fecit Deus hominem ad imaginem Dei. Ut simul ostenderet inseparabilem Trinitatem, ait in eo libro, Et Spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. I, 27, 2). Andi prophetam dicentem ex persona Christi: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me (Isai. LXI, 1). Audi in Psalmis, Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6): ct iterum, Hedde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me (Psal. L, 14). Audi hoc idem in Evangelio confirmatum: Dominus Christus Apostolis dicit, Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra: euntes baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 18 et 19). Audi Apostolum: altitudo divitiarum sapientias et scientiæ Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, ct reddetur ei? Quoniam ex ipso, ct per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in sæcula sæculorum (Rom. xi, 33-36) Si igitur tam vetcribus quam novis Scripturis satis aperteque probatum est divinam unitatem esse Trinitatem inseparabilem, spretis penitus hæreticis secundum Apostolum dicentem, Hæreticum post unam correptionem devita (Tit. III, 10); jam (idcles nostros populos de ipsa fide catholica confirmemus. Nullæ quippe sunt majores divitiæ, nulli thesauri, nulli honores, nulla mundi hujus major substantia, quam cst fidcs catholica, quae peccatores homines salvat, cæcos illuminat, infirmos curat, catechumenos baptizat, fideles justificat, poenitentes reparat, justos augmentat, martyres coronat, virgines, viduas et conjugales casto pudore conservat, clericos ordinat, sacerdotes consecrat, regnis coelestibus praeparat, in aeterna hæreditate cum Angelis sanctis communicat. Sicut ipse Dominus promittendo confirmat: In resurrectione neque nubunt, neque uxores ducunt, sed erunt æquales Angelis Dei (Matth. XXII, 30); per Christum Dominum nostrum.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013f/stoa0040.stoa013f.opp-lat1.xml.
