# Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 385.2.132-167

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, 385.2.132 to 385.2.167. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/385.2.132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/385.2.132

Nihil aliud volo, sed ipsum. Adhaerere illi, hoc est bonum meum, hoc gratuitum bonum meum. Ideo et gratia dicitor, quia gratis constat. Cum ergo coeperis Deum amare gratis, securitas est: quia et amicum gratis amas, et ad hoc eum amas, ut tecum amet Deum. Attendite enim ipsam amicitiam vulgarem, unde coepimus, per quam gradus fecimus; attendite illum. Amat maritus uxorem, et uxor maritum: sine dubio et ille illam, et illa iIlum salvum vult. Vult illum habere incolumem, vult illum habere felicem. Ad loc amat, quia ipsa vult incolumis esse et felix: quod sibi vult, hoc illi vult. Amat lilios: quisnam vult, nisi salvos habere filios suos? Amat amicum: quis nisi incolumem habere vult? adeo ut, si forte contingat illi aliquid, contremiscat, contristetur, conturbetur, currat, accedat: cum accesserit, plangit. Quid ergo vult? Salvum habere. Si ergo omnis qui amat, salvum vult habere quod amat; si intelligat quæ sit vera salus, incipit illam amare in se, et ipsam cogitur veram amare et in amico. CAPUT VI.—7. Salus vitæ hujus quam vuua. Si ccu!is carneis quæris Deum, vide tres pueros de igne Ii.. heratos (Dan. III). Si fide quæris Deum, vide Machabæos in ignecoronatos (II Machab. VII). Salus ergo illa amanda est, ista utenda. Hæc enim ad usum necessaria est: nam transitura est. Non enim vera salus est, fratres, quam dicunt medici. iEgrotamus quodam modo: nam ægritudo perpetua est in ista fragilitate carnis. Putatis enim tunc hominem aegrotare, quando frebricitat; et sanum esse, quando esurit? Sanus est, dicitur. Vis videre quantum malum est esurire? Dlmitte illum sine medicamento septem diebus, occiditur. Sed quia ponis quotidie medicamentum, vivit. Medicamentum autem famis, cibus est; medicamentum sitis, potus est; medicamentum lassitudinis, somnus est;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013f/stoa0040.stoa013f.opp-lat1.xml.
