Latin
385.2.63 to 385.2.98
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 385.2.63-98
Unproofread scanNot analysed yet
Amicus gratis aman. dus est. propter sese, non propter aliud. Si hominem te hortatur amicitiæ regula, ut gratis diligas; quam gratis amandus est Deus, qui jubet ut hominem diligas? Nihil delectabilius Deo. Nam in homine sunt quæ offendant; per amicitiam tamen cogis te, ut etiam illa quæ offendunt in homine toleres propter amicitiam: si ergo non debcs propter quædam toleranda dissolvere hominis amicitiam; Dei amicitia quibus rebus debet cogi, ut dissolvatur a te? Nihil invenis delectabilius Dco. Deus non est uude te offendat, si tu eum non offendas: nihil illo pulchrius, nihil illo dulcius Sed dicturus es mihi: Non illum video; quomodo sum amaturus quem non video? Ecce quomodo discis amare quem non vides: modo ostendo unde coneris videre, quod istis oculis non potes videre. Ecce amas amicum; quid in illo amas? Gratis eum amas. Sed forte amicus iste tuus, ut alia omittam, senex homo est: fier i enim potest ut habeas amicum senem. Quid amas in sene? Incurvum corpus, album caput, rugas in fronte, contractam maxillam? Si corpus quod vides,. nihil deformius prae senectute: et tamen aliquid amas, et corpus quod vides non amas, quia deforme est. Unde vides quod amas? Si cnim quæram a te, Quare amas? responsurus es mihi, Homo ast fidelis. Ergo fidem amas. Si fidem amas; quibus oculis videtur fides, ipsis oculis videtur Deus (a). Incipe ergo amare Deum, et amabis hominem propter Deum. CAPUT IV. —5. Deus gratis diligendus. Audile magnum testimonium. Diabolus certe accusator sanctorum est: et quia non apud talem judicem cogit quem fallat, non potest in nos crimina falsa dicere. Novit apud quem dicat. Quia ergo falsa contra nos non potest dicere, quaerit vera quae dicat. Ideo tentat ut habeat quod dicat.