# Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 385.2.99-131

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, 385.2.99 to 385.2.131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/385.2.99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/385.2.99

Hic ergo adversarius noster, qui nobis invidet regnum coelorum, qui non vult ut ibi simus, unde ipse dejectus est: Numquid, inquit, Job gratis colit Deum (Job. I, 9)? Adhuc ad hoc provocamur ab adversario, ut gratis Deum colamus, quando ille quærens quod objiciat, pro magno se putavit invenisse quia dixit, Numquid gratis Job colit Deum? Non quia viderat cor ipsius, sed quia videbat divitias ejus. Cavere debemus ne ad praemium diligamus Deum. Quid enim? Propter praemium dilecturus es Deum? Quale præmium est quod tibi daturus est Deus? Quidquid tibi aliud dederit, minus est quam ipse. Colis non gratis, ut aliquid ab ipso accipias. Gratis cole, et ipsum accipies. Se enim servat tibi Deus, quo fruaris. Et si amas quæ fecit, qualis est ille qui fecit? Si pulcher est mundus, qualis est artifex mundi? Evelle ergo cor tuum ab amore creaturae, ut inhæreas Creatori, et dicas quod in Psalmo scriptum est, Mihi autem adhærere Deo, bonum est. CAPUT V. — 6. Creaturam deserto Creatore diligere, adulterare est. Si autem deseris eum qui te fecit, et amas illa quæ fecit, deserto illo qui te fecit, adulter es. Sic clamat Epistola Jacobi, adulteros appellans, Adulteri. Et unde adulteri? Quaeris unde? Nescitis, inquit, quia amicitia hujus mundi inimica eat Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur (Jacobi IV, 4 et 5). Expressit quid dixit, Adulteri. Anima, deserto Creatorc, amans creaturam adultera est. Illius enim amore nihil castius, nihil delectabilius. Illo deserto, hoc amplectenJo, efficeris immunda. anima, ut illius amplexibus digna sis, dimitte ista, et illi inhære gratis. Nam inde dixit Psalmus: Mihi autem adhærere Deo, bonum est. Versu priore sic dixit: Perdidisti omnes qui fornicantur aba te (Psal. LXXII, 28, 27). Et quasi ostenderet quae sit fornicatio, subjecit: Mihi autem adhærere Deo, bonum eat.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013f/stoa0040.stoa013f.opp-lat1.xml.
