# Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 386.2.47-74

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, 386.2.47 to 386.2.74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/386.2.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/386.2.47

Nam si aperueris viscera indulgentiae roganti te, apcriet et tibi Dens, cum rogaveris eum. Modo enim illos alloquor, qui petunt veniam a fratribus suis christianis, et non accipiunt. Ecce tu si concesseris, securus orabis. Ille vero, si le rogaverit, et si non concesseris, quomodo securus eris I? Quisquis enim es qui peccasti, et veniam non meruisti, noli timere, interpella Deum ipsius et tuum: debita cnim sunt: numquid poterit debita exigere servus, quæ donaverit dominus (b)? Si forte non te rogaverit qui in to peccavit, si veniam non deprecalur; si peccaverit, insuper adhuc et irascitur, tu quid facics? dimittis, an non dimittis? Ecce non dimisisti. Quare? Quia non rogavit. Si propterca non dimisisti, quia non rogavit, noli titubare in dominica oratione, securus illam dic, non tibi pectus percutias, quia non roganti non dimisisti. Ergo ille qui non rogavit, remansit: exigitur, prorsus exigitur ab illo: verumtamen in te sit perfecta charitas, roga pro non rogante; quia rogas pro multum periclitante. Christi exemplum orantis pro insullantibus el interficientibus. Exemplum Stephani. Hic jam attende Magistrum et Dominum tuum, non in cathedra sedentem, sed in ligno pendentem, circumspectis undiqne turbis inimicorum et dicentem: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. xxiii, 34 ). Vide magistrum, audi imitatorem. Numquid tunc Dominus Christus pro rogantibus rogavit, et non potius pro insultantibus ct interficientibus? Numquid descruit medicus officium suum, quia plircneticus sæviebat? Dic enim, Ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Salvatorem occidunt, quia salutem non qu;crunt. E contra et tu forsitan dicturus es: Et quando ego hoc possum quod Dominus potuit? Quare hoc dicis? Attende ubi hoc facit;. attende quia in cruce Inc fecit, non in cœlo. Semper enim Deus in cœlo cum Patre: in cruce autem pro te homo, ubi se imitandum præbuit omnibus.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013f/stoa0040.stoa013f.opp-lat1.xml.
