Latin
387.1.1 to 387.1.27
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 387.1.1-27
Unproofread scanNot analysed yet
Corripiendi cura sacerdotibus imposita. Sernto Dei adversarius noster. Frequenter in Scripturis sanctis audivit Charitas vestra, fratres dilectissimi, in quo sint sacerdotes periculo constituti, si noluerint implere illud quod contestatur Apostolus, Prædica verbum, insta opportune, importune; argue, increpa, obsecra cum omni patientia et doctrina (II Tim. iv, 2). Et quia tam grave pondus imminet cervicibus nostris, quibus dicitur, Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. III, 18); nrcesse nobis est quoscumque negligentes aut secrete aut publicti castigare. Sed quando corripimus, ille quem corripimus, si malus est, attendit o'quo corripiatur; et facilius in correptore suo quam in se libenter agnoscit quod corrigat. Et si,'cra invenerit, quæ ct ipse dicat in eum a quo corripitur, gaudet. Quando melius gauderet de sua sanitate correctus, quam de alieno languore correptus? Ecce puta verufn esse quod dicis; invenisti ali. qnid in homine a quo reprehensus es: tamen per illum tibi veritas loquebatur; per malum, per iniquum tibi,'critas l iquebatur. Quæris quid reprehendas in homine: inveni potius quid reprehendas ii, veritate. Velis nolis, illa est adversaria tua, in qua non invenis quod accuses. Illam fac amicam, si poles. Adversarius tuus sermo Dei cst: profcrat cum peccator, proferat eum justus; sermo Dui est, inculpabilis est. Ipse est adversarius tuus: concorda cum eo, cum es cum illo in via. Yia vita ista est. Adversarius omnium iniquorum sermo Dei est. Parum tibi est quod cum esset manens in sua beatissima et secretissima sede, vcnit ad tc, ut csset tecum in via, ct tccum voluit comitari? ut cum ambulas, et in potestate habes, componas causam tuam, et dicas, Quando finiturus es viam? ct cum finieris viam, non erit cum quo causam tnanf componere possis: et adversarius tradet te judici, judex autem ministro, minister autem in carcerem.